Nehemiah 2

BED. in Esdram. Qui scilicet est primus mensis anni, etc., usque ad suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculum porrigebat, officium laetitiae foris agebat, sed interius lugebat: quia civitatem sanctam dirutam, etc. Unde: etc. Psal. CXXVI. . etc. ID., ibid. Sicut per Cyrum primum Persarum regem Christus significatur, etc., usque ad de qua tota prophetae sententia plenissime, prout potui, in libro temporum edisserere curavi. . Contristantur haeretici, etc., usque ad et eos, qui peccando erraverunt, poenitendo redire cognoscunt. . Diversa destructae urbis loca lustrando pervagatur; et singula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est saepius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiae quiescentibus caeteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quae vitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordet affectibus. Portae sunt igni consumptae, cum hi qui aliis introitum vitae pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum caeteris ignavia torpent, et temporalibus curis inserviunt. . BED., ibid. Plana sunt haec et spirituali sensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione maxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deus reliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et portas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, praevalentibus inferorum portis dejectas, et opprobrio habitas. . .
Copyright information for VulgGlossa